- TEUTONI
- TEUTONIet TEUTONES populi German. mare Germanicum apud Cimbros incolentes, in Fionia et Selandia. Ptolemaeus non longe ab Albi fluvio, inter Pharodinos et Suevos ponit, Vicus hodie est, e regione urbis Agtippinae trans Rhenum, nomen regis Tuisconis obtinens, ut putant. neque vero Teutones et Germani iidem sunt, sicut neque Alemanni et Germani, Quamquam hodie omnes Germani Teutones vocantur. Horum lingua, vulgo Teutonica seu Celtica Boreales Europae partes, sicut latina Occidentales, Slavonico Orientales et Graeca Australes, occupavit: latissime diffusa. Eius diasecti sunt vel Remotiores, quases sunt Istandica, Norvegica, Danica, Suecica, Anglica, Scotica, Hibernica, Wallica, Gothica, quae superest in Taurica Chersoneso: vel Propiores, ut Teutisca, seu vetus Saxonica vel Theotisca, seu Francica die Hochteutsche. Illa originarii Genii magis tenax, subdivisa est in idiomata varia: Belgicum seu Hollandicum, Brabanticum, Frisicum, Westphalicum, et Brunsuiceuse, seu inferius Saxonicum proprie dictum, Holsaticum, Meckelburglcum, Pomeranicum, marchicum, Borussicum, Livonicum, et Saxonum veterum in Transylvania. ista successu temporis expolita, habet suas iterum dialectos: Austriacam, helveticam, Bavaritam, Franconicam, Suevicam, Misnicam, Thuringicam, Hassiacam et Silesiacam, Schottelius. Becmanno matricis Teutonicae propagines prae cipuae sunt, dialectus, Francica, in superiore Germania: Saexonica, cuius subdialecti in Germania in feriore, Belgio et Anglia, quae postrema iterum Anglicismum et Scotismum genuit: et Danica, cuius iterum tria discrimina sunt, Danorum Limitaneorum, quos Dennemarckos vocant, Suedorum et Norvegorum: a quorum idiomate. Islandica hodierna profluit, quam ita Norvegi intelliguni, ut linguam Belgicam Germani, Hist. Orbis Terr. Lucan. l. 6. v. 259.Cantaber exiguis, aut longis Teutonus armis.Hinc Teutonicus. Virg. Aen. l. 7. v. 741.Teutonicô ritu soliti torquere cateias.Claudian. in Eutrop. l. 1. v. 406.Teutonicus vomer, Pyrenaeique iuvenciSudavere mibi. ————
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.